Evangelium Secundum Lucam*

Caput 19: Versus 29

Ad Bethphage.Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretaturdomus buccae.Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et diciturdomus obedientiae.Has Dominus Hierosolymam venturus praesentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piae confessionis donis et obedientiae spiritualis implevit. Quae bene in monte Oliveti sunt positae, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiae pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret.
(* Traductions européennes)